POLITICE

POLITICE
POLITICE
Polybio φιλοςοφία ἐκ παραδειγμάτων, h. e. Historia sub exemplis, filia proin Historiae est, et docet imperium in alios. Duo autem Historiarum genera maxime Politico conducunt: Unum, quod varias Resp. et gentium variarum leges ac iura narrat; quomodo Aristoteles Alexandro, iter in Persiam suscipienti, varias Resp. descripsit, ac Theophrastus postea leges collegit: Alterum, quô res gestae exponuntur, non quidem quod ad eventus solos, sed accurate additis causis et modô, quô singula contigerunt: Quemadmodum de Severo Imperatore quoties de rebus magnis consilium capere vellet, in consilium et iam Historicos adhibuisse, ut cognosceret, quid in simili negotio Imperatores ac Duces alii fecerint, legimus. Sed et multum tum ad privatos mores, tum ad rem publice gerendam, conferunt Imperatorum vitae: quales, quas Plutarchus ac Corn. Nepos scripsêre. Nec satis est, antiqua nôsle tempora, verum quae et nostrô Patrumque aevô gesta sunt, pernôsse expedit etc. Quantopere vero ad recte imperandum Politice conterat, Senatus Romanus, cum Tacitum Imperatorem eligeret, agnovit: Neminem aut iustius, quam gravem virum; aut prudentius, quam doctum, imperare posse, dicens: Merito domina ac regina artium scientiarumque proin iudicata, ut cuius finis sit, quemadmodum Cicero
ait, Ut cum florens ac prospera privatorum salus, beata civium vita; tum opibus firma, copiislocuples, gloria ampla, virtute honesta Resp. sit. Sed praeterea Gram matico conducit in Poetis, Historicis, Oratoribus, in quibus multa adeo sunt ad civilem vitam pertinentia: Oratori, in curia, foro, legationibus prodest: Poetam, Epicum inprimis ac Tragicum, qui argumentum civile tractant, Iuvat; Ut de Historia, quae nihil aliud, quam φιλοςοφία πολιτικὴ per exempla; de Iurisprudentia, quae civilis facultatis pars est, nil dicam: Addam saltem non parum utilitatis Theologo quoque Politicam conferre; Ita enim is melius intelliget, quae ad Politiam Mosaicam pertinent, quaeque de Davidis et aliorum Regum institutis reteruntur. Origo Artis ex Rerum publicarum origine dependet, quae cum ex vicis primum ortae sint, uti vici ex familiis, familiae ex natura, quae liberos procreandi amorem hominibus insevit, apparet ipsâ naturâ civilem hanc Scien tiam subnixam esse. Quô ordine addiscenda, Pythagoras docuit, qui eam ex omni Philosophia postremo voluit disci: quod consilium etiam B. Augustin. probat, l. 2. de Ord. ad Zenobium, ubi sub fin. ait: Quod Pythagorae mentionem fecisti, nescio, quô illô divinô ordine occultô tibi in mentem venisse credo. Res enim multum necessaria mihi prorsus exciderat, quam in illo viro mirari, et pene quottidianis, ut scis, efferre laudibus soleo; quod regendae Reip. disciplmam suis auditoribus ultimam tradebat, iam doctis, iam perfectis, iam sapientibus, iam beatis. Tantos enim ibi fluctus videbat, ist eis nollet committere nisi virum, qui et in regendo pene divine scopulos evitaret, et, si omnia defecissent, ipse tllius fluctibus quasi scopulus fieret. De solo enim Sapiente verissime dici potest,
Ille velut pelagi rupes immota resistit;
Et coetera, quae in hanc sententiam versibus dici possunt. Partes Politicae duae sunt, Civilis, quae de administratione Reip. et Militaris, sive Στρατηγικὴ seu Imperatoria, quae de belli gerendi ratione agit: de qua utraque Tullius, Unde facilius, quaerit, quam ex Annalium monumentis, aut res bellica omnis, aut omnis Reip. disciplina cognoscetur? Prior, Iamblicho in vita Pythagorae, in Νομοθετικὴν, quae facit, ne mali fiamus; et Δικαςτικὴν, quae, ut ex malis reddamur boni, iterum dispescitur. Unde duo haec munera, Legislatoris et Iudicis boni, in Principe, quoque exigit Manuel Palaeologus Aug. in praec. educat. Reginae, ad Iohannem fil. tit. 51. Et quidem, praecepta de administranda Rep. optime hauriuntur, ex Platonis, de Rep. ac Legibus libris; ut et, ex Politicis Aristotelis. Sex enim Ciceronis, de Rep. libri periêre, vixque eorum quidquam superest, praeter somnium Scipionis: e quo tamen satis coniectare licet, quantum eruditionis et industriae universo operi impenderit. Ad eandem Politices partem pertinet Παιδαγωγικὴ sive Cura puerilis institutionis; quam Graecorum plerosque, Spartiatis exceptis, pene neglexisse, Xenophon testis est: Item Ι῾ερατικὴ, seu Cura Religionis, cui prospicere Rerum publicarum Rectores omnino tenentur. De re bellica, circa quam posteriorem Politices partem occupari diximus, legendus Onosander, quem Ioach. Camerarius transtulit, Vegetius item aliique, quos edidit P. Scriverius. Eodem pertinent Scriptores Tactici, ut Aeneas, in Comment. quorum epitomen Thessalus Cineas conseruit, primum a Casaubono divulgatam; qui et Aeliani Τακτικὰ editurus erat, nisi mors praevenisset: Item qui de Strategematibus scripsêre, ut e Latinis Frontinus, e Graecis Polyaenus, qui Imperatoris Antonini et Veritemporibus vixit, ac venustâ dictione 8. libros condidit, de Strategematis Graecorum, Romanorum, Barbarorum. Sic Modestus, de vocabulis rei Militaris, ad Tacitum Aug. Hero iunior Gelopoeica, sive de machinis bellicis, opus reliquit. Vide Gerh. Ioh. Voss. de Philosophia, c. 19. totô. Hodie Sinenses inprimis Politices laude florere dicuntur, quos proin scribit Lombardus, tam praeclare de Republica commentari, ut, si ab Inferis remearet Plato, alium de sideraturus quam Sinensem non foret. Primus vero, qui eam corrupit, iam Kainus fuit, qui, cum impias manus fraternô sanguine imbuisset, conscientiâ admissi facinoris agitatus, securitati suae, exaedificatâ et contra vim munitâ urbe, prospexit, pessimis quibusque in consortium accitis. Vestigia eius insigniter pressit Nimrodus, et saeculô praeteritô Machiavellus, utriusque exemplum imitatus, Politicam tradidit, in qua a pietate prudentiam, ab honestate utilitatem, frustra divellere satagens, proilla versutiam, pro ista emolumenti umbram mox evanituram, Principibus obtrudere annisus est. Vide Gecrg. Hornium, Histor. Philosoph. passim, et qui de Scientiacit. scripsêre.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Şcoala Naţională de Studii Politice şi Administrative — École nationale d études politiques et administratives École nationale d études politiques et administratives Nom original Şcoala Naţională de Studii Politice şi Administrative Informations Fondation 1991 Type publique Localisation Bucarest,… …   Wikipédia en Français

  • Emil Calmanovici — (March 1896 – March 12 1956) was a Romanian engineer, businessman, and communist militant. Known for the financial support he gave to the Romanian Communist Party (PCR) during the late 1930s and early 1940s, he became a political prisoner of the… …   Wikipedia

  • conferinţă — CONFERÍNŢĂ, conferinţe, s.f. 1. Expunere făcută în public asupra unei teme din domeniul ştiinţei, artei, politicii etc., cu intenţia de a informa, de a instrui, de a omagia etc. 2. Reuniune a reprezentanţilor unor state, ai unor organizaţii… …   Dicționar Român

  • congres — CONGRÉS, congrese, s.n. 1. Reuniune naţională sau internaţională în care delegaţi sau invitaţi dezbat probleme majore de ordin politic, economic, organizatoric, ştiinţific, cultural etc. 2. Organ suprem de conducere al unor partide politice,… …   Dicționar Român

  • РУМЫНИЯ — (România), Социа листическая Республика Румыния (Republica Socialista România), гос во в Юго Вост. Европе, в низовьях Дунайского басс. Граничит с Венгрией (на З.), с СССР (на С. и В.), Болгарией (на Ю.) и Югославией (на З.). Площ. 237,5 тыс. км2 …   Советская историческая энциклопедия

  • curent — CURÉNT, Ă, curenţi, te, adj., s.m., s.n. I. adj. 1. (Despre vorbire) Curgător, uşor, fluent. 2. (Despre an, lună) Care este în curs; prezent. ♦ De fiecare zi, zilnic; actual. Lucrări curente. ♢ Cont curent = cont deschis la bancă de o… …   Dicționar Român

  • partid — PARTÍD, partide, s.n. (Adesea urmat de determinarea politic sau de alte determinări care arată caracterul, structura etc.) Grupare de oameni uniţi prin comunitatea concepţiilor politice, ideologice, a intereselor sociale. Partide istorice = nume… …   Dicționar Român

  • reacţionar — REACŢIONÁR, Ă, reacţionari, e, adj. Care aparţine sau care este specific reacţiunii politice, care se referă la reacţiune; care este ostil faţă de progres; retrograd. ♦ (Substantivat) Adept al reacţiunii politice. [pr.: re ac ţi o ] – Din fr.… …   Dicționar Român

  • revoluţie — REVOLÚŢIE, revoluţii, s.f. I. 1. (fil.) Ansamblul transformărilor calitative profunde care cuprind fie un sistem în întregime, fie unul sau mai multe subsisteme ale acestuia. 2. Schimbare bruscă şi de obicei violentă a structurilor sociale,… …   Dicționar Român

  • totalitar — TOTALITÁR, Ă, totalitari, e, adj. (Despre state, despre regimuri şi concepţii politice) Care aplică sau preconizează dictatura unei minorităţi, majoritatea populaţiei fiind lipsită de drepturi şi de libertăţi. – Din fr. totalitaire. Trimis de… …   Dicționar Român

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”